ARIA

ARIA
I.
ARIA
Asiae regio, hodie Croazan; Item lacus, urbs et fluv. eiusdem regionis. Ptol. Item una e Satrapiis Indiam terminantibus. Mela. l. 1. c. 2. Indis proxima est Ariane, deinde Aria. Ubi Voss. Ariam hic, inquit, non recte collocat, tamquam si litoralis esset regio. Hoc miror, neminem hîc reprehendisle, illud vero ei vitio vertisse, quod Ariam et Arianem diversas faciat, cum tamen in eo prorsus nihil commiserit. Verum operae pretium hîc est paucis ostendre, quamnam veteres differentiam inter Arios et Arianos posuerint. quoniam haec res multos eruditos in errorem egit. Ο῾ πάνυ Salmal. aliquot locis cos distinguit, alibi vero eosdem esse affirmat, in Plinianis. Verum ita res sese haber. Aria regio semper dicta fuit illa tantum portio terrae, quae ad Arium fluv. erat sita, Arii vero qui illam inhabitabant. Non tamen, usque ad tem,pora Alexandri M. et succesloru m eius, verum etiam mulris saeculis postea Ariae iidem fuêre temini, quos Ptolemaeus et alii huic adsignant. Scio quidem Herodotum et Pausainam narrare, Medod dictor suisse Arios ante ad ventum Medeae; verum id nihil ad rem facit, etiamsi verum sit: et forsan fabella est. Imo ausim affirmare esse fabellam, cum Medi iam ab ipso statim initio ita sint dicti, nec ullum aliud nomen habuerint. Ariane vero longe alia est. Nomen id inauditum ante tempora Alexandri. Verum postquam ab Ariis subacti fuêre Bactrii, Gedrosii, Sogdiani, aliaeque complures gentes, factum est, ve pleraeque istae regiones, Ariorum dicerentur provinciae. Plin. l. 6. c. 20. itaque Gedrosos, Arachotas; et Paropamisades vocat Ariorum satrapias. Quod non ita interpretandum, un Salmas. interpretatur, tamquam si Plin. omnes hos populos Arios vocaret, sed quod essent in ditione Ariorum. Nemo unquam ullam ex his gentibus, sub Ariorum nomine, comprehendit. Arii tantum unius regionis incolae dicuntur. Longe alia est Ariana. Illa enim extenditur ab Indo fluv. usque ad os sinus Persici. Comprechendit vero praeter ipsam Ariam, has quoque regiones, Geddrosiam, Drangianam, Arachosiam, Paropanisum, Bactrianam, Sogdianam, Parthiam, Carmaniam, et si quas alias regiones subegerunt aut Menander, aut alii, vel ante, vel post illum, Ariorum duces. Aria itaque nomen unius tanttim regionis, Ariane vero continet totum Ariorum impetium. Habebat autem Aria olim, a Septentrione Bactrianam et Margianam, ab Oriente Paropanisum, a Meridie Drangianam, ab Occidente Parthiam. Eius urbs Aria nunc Herat seu Semeri dicitur, urbs ampla et dives, rosisque suis celebris, 30. circiter leuc. Hispanic. a lacu Ario seu Burgiani in Ocaasu distans. Baudrand. Item Aria Περσικὴ χώρα Stephane, qui eam quoque Thraciae antiquum nomen fuisse perhibet. Nic. Loydius. Addo Saltem de Aria Margianae vicina, quod utraque optimô vinô, ad miraculum usque, fertlis est. Strabo l. 2. In Margiana saepe vitis truncum invemri assrunt tantae crassitudinis, ut duorum hominum ulnis vix ambiatur, uvam autem bicubitalem. Et Ariam huic esse parem, adeoque vini provenin superiorem, quod in vasis non picatis ad tres usque aetates duret. Quae ipsa l. 11. fere iisdem repetit verbis. Quod vero coralii apud eos magnam vim reperiri scribit Dionysius, assensum non impetrat, cum coralium non nisi in mari gignatur. a quo Aria, quae prope Parapanisum, admodum remota est. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 7.
II.
ARIA
Ponti Euxini insul. Farnasia Pineto. Apollonius autem et Arrianus in Periplo, Α᾿ρητιάδα eam vocant. Mela l. 2. c. 7. Non longe acclotur Aria, quae Marti sacrata (ut sabulis traditur) tuht aves cum summa clade advenientium, pennas quasi tela iaculatas. Ubi Voss. Ita reposuit Hermolaus Barbarus, cum prius legeretur non longe Acolisaria, quemadmodum omnes etiam, quotquot vidi, manu exarati codices. Legendum vero, Non longe a Colchis Aria. Steph. Α῎ρειος νῆσος, πρὸς τοῖς Κόλχοις εν τῷ Πόντῳ, Σκύμνος εν Α᾿σἰα. Τό ἐθνικὸν Α῎ρειος ἐξ ἑνὸς τοῖν δυοῖν παρηγμένον. Quasi vero ἐθνικὸν Α῎ρειος non sit potius ab Α῎ρεια. Verum nescivit Steplmnus, ita quoque appellatam fuille hanc insulam. Possit et legi nullius literae immutatione, Non longe a Colis Aria. Nam et Coli in hos tractu, quorum regio Κωλικὴ, cuius iam supetius meminit Mela. Nec est, quod quisquam existimet, Colis hîc locum non esle, quod ii longius absint Septentrionem versus, cum et Plinius hôc locô Colicam recenseat l. 6. c. 5. Subicitur Ponti regio Colica, in qua iuga Caucasi ad Riphaeos montes torquentur. Er hîc, pro Colica, reposuetunt Colchicam regionem, contra fidem veterum exemplarium. Quod si verum est, Colos inhabitâsse την` ὑπώρειαν τοῦ Καυκάσου, uti ait Hecataeus apud Stephanum, et Caucasi extrema iuga dicta sint Κωλικὰ ὅρη, iam recte dixerit Mela Ariam esse Colis vicinam, cum montes huic insulae oppositi, Caucasi sint appendices. Porro Aria Plinio l. 6. c. 12. est Chalceritis, forsan ab avibus, quas χαλκήρεις, σιδηροπτέρους, et σιδηρονυχας fabulantur. Idem Nic. Lloydius.
III.
ARIA
incolis Arien, Gallis Aire, oppid. ad ripam Letiae fluminis positum, duabus obsidionibus praeteritô bellô, et terriâ, quâ bellô praesente a Gallis occupatum est, A. C. 1676. illustre. Forte olim ab arca vel planitie, in qua sita erat, nomen accepit, Hadr. Vales. Notit. Gall.
IV.
ARIA
vulgo Arrce, seu Arren, Insula parva maris Baltici
iuris Danici, prope partem Australem Tioniae insul. ubi castrum Koping; estque Ducarus Slesvicensis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • aria — aria …   Dictionnaire des rimes

  • aria — / arja/ s.f. [lat. aëra, accus. alla greca di aer aëris masch., gr. aḗr ]. 1. a. [miscuglio gassoso di azoto che costituisce l atmosfera terrestre] ▶◀ (poet.) aere, atmosfera, cielo, (lett.) etere. b. [massa gassosa in movimento] ▶◀ (poet.) aura …   Enciclopedia Italiana

  • ARIA — bezeichnet: Arija, russische Rock Band Aria (Satrapie), historisches Gebiet in Zentralasien Angehöriger der Arier das Land der Arier Iran eine Pflanzengattung, siehe Aria (Gattung) im Italienischen eine Arie eine Comicserie von Michael Weyland,… …   Deutsch Wikipedia

  • Aria — bezeichnet: Aria (Satrapie), historisches Gebiet in Zentralasien Aria Resort Casino, ein Luxus Hotel und Casino in Las Vegas Angehöriger der Arier das Land der Arier, siehe Iran eine Pflanzengattung, siehe Aria (Gattung) im Italienischen eine… …   Deutsch Wikipedia

  • ARIA — Pour les articles homonymes, voir Aria (homonymie). Une aria (air en italien, pluriel arie ou arias) désignait à l origine, toute mélodie expressive, souvent (mais pas toujours) chantée. On utilise maintenant ce terme presque uniquement pour… …   Wikipédia en Français

  • aria (1) — {{hw}}{{aria (1)}{{/hw}}s. f. 1 Miscuglio gassoso inodore, insapore, costituito principalmente di azoto e ossigeno, che forma l atmosfera: indispensabile alla vita animale e vegetale | Aria compressa, a pressione superiore a quella atmosferica la …   Enciclopedia di italiano

  • Aria (BD) — Aria (bande dessinée) Pour les articles homonymes, voir Aria (homonymie). Aria (bande dessinée) Série Genre(s) Franco Belge Héroïc fantasy Scénario Michel Weyland …   Wikipédia en Français

  • Aria — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Aria (desambiguación). Un aria es una pieza musical para ser cantada por una voz solista, habitualmente con acompañamiento orquestal y como parte de una ópera o de una zarzuela …   Wikipedia Español

  • ARIA — ARIA: ARIA  одно из обозначений белка Нейрегулин 1 (англ. Neuregulin 1; NRG1), отличающегося обилием изоформ и выполняемых в организме функций. Структура белка определяется одноимённым геном (NRG1), расположенным на 8 хромосоме.… …   Википедия

  • ARIA — puede referirse a: ARIA, serie de manga y anime de Kozue Amano. Australian Recording Industry Association. Advanced Range Instrumentation Aircraft. ARIA, un cifrado en bloque estándar coreano. Apollo Range Instrumentation Aircraft. Véase también… …   Wikipedia Español

  • Aria — (Ницца,Франция) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: 15, Avenue Auber, 06000 Ницца, Франц …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”